Hľadaný výraz: Mt 12,31-37; Mt 7,16-20; Mk 3,28-30; Lk 12,10; Lk 6,43-45, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 5
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. 33 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. 36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: 37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”.

16 A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit; 18 non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. 19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”. 30 Quoniam dicebant: “ Spiritum immundum habet ”.

10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.

43 Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. 44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.

1

mail   print   facebook   twitter